Image Missing: Hearst Museum object titled Rubbing of latin inscription, museum number 22-18, described as 3 verba septimi-severi-piI-pertinacis in litura reposita sunt. — b 2 post imp Ficoronius exhibet l-sep-severo-per, sed scalpro recenti ea deberi asserit Kellermann; hodie insertum est frustulum marmoris habens verba m-avr commodi ant. Eorum loco prius fuisse nomina Commodi Augusti ostenduiit nomina consulum a. 191; eidem autem Augusto, non Septimio Severo, ut statuit Kellermann, etiam titulum α dedicatum fuisse cum demonstratur eo, quod α titulum titulo b continuari apparet et in utroque idem Caecilius Rufus curam agit, tum cognominibus pii felicis quae nusquam Septimio Severo attribuuntur. Videntur vero pro eraso noniine Commodi post aliquot demum annos nomina Septimii Severi reposita esse, cum Severus non ante a. 1 95 cognomine Pii usus sit. Aedificium, in quo tabulae propositae fuerunt, de Rossi Ann. Inst. arch. 1858 p. 281 seqq. comprobavit fuisse stationem cohortis II vigilum refutans quod coniecerat Marini Arv. p. 540, titulos illuc esse translatos a templo Iovis Dolicheni quod erat in Aventino.